Accidit autem ut quadam die exiret Jonathas cum armigero suo, ut exploraret stationem Philisthinorum, patre suo ignorante, et transire voluit Jonathas ad Philisthaeos per vallem praeruptam scopulis, hinc et inde eminentibus, in modum dentium. Et ait Jonathas ad puerum: Cum apparuerimus eis, si dixerint: Manete donec veniamus ad vos, stemus: Quod si dixerint: Ascendite ad nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manus nostras: hoc erit nobis signum. Cumque dixissent Philisthaei: Ascendite ad nos, ascendit Jonathas reptans manibus et pedibus, et armiger ejus post eum. Et exterruit eos Dominus ante Jonatham, et percussit Jonathas cum puero ex eis viginti viros in media parte jugeri. Et conturbata sunt castra, et diffugiebant, mutuo se perimentes; et indicaverunt speculatores fugam hostium Sauli. Cumque quaesisset: Quis ex nobis abiit? repertum est abesse Jonatham et armigerum ejus. Et ait ad Achiam: Applica, id est praepara, arcam Domini ad consulendum Dominum. Cumque tumultus crebresceret in castris, ait ad sacerdotem: Contrahe manum tuam. Et exclamans Saul cum populo coepit persequi fugientes; sed et Hebraei, qui transierant ad castra Philisthiim, reversi sunt, ut essent cum Israel, omnesque, qui se prius absconderant, redierunt in praelium, et jam erant cum Saul quasi decem millia. Vidensque Saul moram damnosam si comederet, adjuravit populum, dicens: Maledictus vir, id est dignus erit morte, qui comederit panem, usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Cumque transiret populus per saltum, apparuit mel fluens, et nullus gustavit ex eo. Jonathas vero, qui non audierat maledictum patris, tinxit virgam in favo. Et cum gustasset, illuminati sunt oculi ejus, id est facies exhilarata est resumptis viribus. Dicitur quod tanta copia mellis est ibi in cavis arborum, et cavernis petrarum et abditis terrae, quod plures reperiantur favi decidentes super terram. Dicit Josephus invenisse Jonatham apud cubilia in quercu, quae erat in sorte Ephraim. Cumque indicasset ei quidam maledictum patris, edere cessavit, non approbans maledictum patris: Nonne, sumente populo cibum, major plaga fuisset in hostibus? In vespera vero populus fessus nimis, et prae fame moram non sustinens, pecora mactavit in terra, et comedit cum sanguine; hoc est, quocunque modo occidit et coxit, antequam sanguis bene dilueretur, nondum purgatis carnibus vescens; non secundum morem patrium, guttura cultro laniavit, et eliquavit sanguinem. Dicunt quidam quod de praeda hostium nemini licebat edere, donec immolasset victimam Domino, aliter edens, quasi cum sanguine edebat. Et ait Saul populo: Peccastis; volvite ad me saxum grande. Et praecepit ut omnes super illud saxum, et coram ipso, secundum morem patrium, pecudes laniarent, ne forte quis aliter faceret occulte. Tum primum aedificavit Saul altare Domino. Unde patet quod non super recens altare Saul jam bis obtulerat in Galgala. Putant tamen quidam eum, quotiescunque obtulerit, novum altare construxisse. Hoc vero dictum primum, quod nunc plena juxta Dei placitum obtulit. Cumque nocte irruere vellet super hostes, ait sacerdos: Consulamus Dominum. Sed consulenti non respondit Dominus in die illa; hoc est nec nocte, nec die sequenti. Et ait Saul: Taciturnitas haec est latentis causa peccati. Per viventem Dominum etiam si per Jonatham factum est, absque retractatione morietur. Et statuit populum in parte una, et se et Jonatham in parte altera, et cecidit sors super Jonatham. Et ait Saul: Quid fecisti? Cui Jonathas: Nil mihi conscius sum, nisi quod heri nesciens maledictum, mel comedi. Et ait Saul: Morieris, Jonatha, quia nisi hoc fecero, haec faciat mihi Deus, et haec addat. Et ait populus: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem in Israel? Vivit Dominus, id est per viventem Dominum, vel sicut Deus est vivens, et non dii gentium, si ceciderit capillus de capite ejus in terram. Aposiopesis est, vel legitur si, pro non, et eripuerunt Jonatham e manibus patris, et redierunt ad propria. Saul vero confirmatus in regno, quocunque se verterat superabat hostes Israel, et percussit Amalec: prolepsis est. Vel forte prius percussit quam deleret ex toto, ex mandato Domini. Fuerunt autem filii Saulis Jonathas, et Jessui, et Melchisua. Quartus tacetur Isboseth, tanquam puer et nondum militans, vel tanquam ineptus. Filiae vero ejus Merob, et Michol, et uxor ejus Achinoam, et princeps militiae Abner filius Ner patruelis ejus: nam Cis, et Ner fratres fuerunt, et filii Abiel. Legitur tamen in Paralipomenon, quod Ner fuit pater Cis: quod pro aetate dictum est, et quia nutrivit eum.